Prﻧterea ad coﺽrcenda petulantia ingenia decernit, ut nemo, suﻧ prudentiﻧ innixus, in rebus fidei et morum ad ﻧdificationem doctrinﻧ christianﻧ pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimen consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo umquam tempore in lucem edendﻧ forent. Qui contravenerint, per Ordinarios declarentur, et pﺵnis a jure statutis puniantur.

Sed et impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens, qui jam sine modo, hoc est putantes sibi licere, quidquid libet, sine licentia superiorum ecclesiasticorum, ipsos sacrﻧ Scripturﻧ libros, et super illis annotationes et expositiones quorumlibet indifferenter, sﻧpe tacito, sﻧpe etiam ementito prelo, et quod gravius est, sine nomine auctoris imprimunt, alibi etiam impressos libros hujusmodi temere venales habent : decernit et statuit, ut posthac sacra Scriptura, potissimum vero hﻧc ipsa vetus et

Vulgata editio, quam emendatissime imprimatur, nullique liceat imprimere, vel imprimi facere, quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati probatique fuerint ab Ordinario, sub pﺵna anathematis et pecuniﻧ in canone Concilii novissimi Lateranensis apposita. Et si regulares fuerint, ultra examinationem et probationem hujusmodi, licentiam quoque a suis superioribus impetrare teneantur, recognitis per eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Qui autem scripto eos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati probatique fuerint, eisdem pﺵnis subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerint vel legerint, nisi prodiderint auctorem, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, atque ideo in fronte libri vel scripti vel impressi authentice appareat ; idque totum, hoc est, et probatio et examen, gratis fiat, ut probanda probentur et reprobentur improbanda.